PLYNTAE

PLYNTAE
PLYNTAE
Graece Πλύνται, Fuliones dicti, ὑπὸ τοῦ πλύνειν, a Lavando.
Tria enim cum sint Fullonis munera, in poliendis vestimentis, primum est τὸ πλύνεεν, i. e. lavare; alterum, τὸ ςυμπατῆσαι, i. e. conculcare et desare; tertium, τὸ κνάπτειν, i. e. polirae et pectere. Lavabat autem et tergebat nitrô, cretâ, cimoliâ et similibus. Hinc Martial. l. 10. Epigr. 11. v. 6.
Et lotam ut minimum terque quaterque togam.
Ubi obsoletam et diu habitam intelligit, utpote quae ter ad fullonem iam missa sit maculis eluendis. Et Petronius, Vestimentae accubitoria perdidit, quae mihi natali meo donaverat cliens quidam Tyria sine dubi, sed iam semel lota. Lipsius legebat, sed haud semel lota, ut dibapha intelligat. Prorsum absurde, quod tamen alii omnes sequuntur. Tyria sunt dibapha, nec enim aliter illi purpura tingebatur: sed et omnes commodiores purpuras eô aevô sic tinigi moris fuisse, Plinius notat At potius ille dispensator, Tyria quidem fuisse vestimenta, quae perdidit. sed iam semel lota, h. e. minime nova, verum iam semel Plyntae seu Fulloni data, ad lavandum, fordesque tollendas. Salmas. ad Solm. p. 391.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”